Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Toto vertice quot gerit capillos,
- Annos si tot habet Ligeia, trima est.
- Terrarum dea gentiumque Roma,
- Cui par est nihil et nihil secundum,
- Traiani modo laeta cum futuros
- Tot per saecula conputaret annos,
- Et fortem iuvenemque Martiumque
- In tanto duce militem videret,
- Dixit praeside gloriosa tali:
- 'Parthorum proceres ducesque Serum,
- Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
- Possum ostendere Caesarem; venite.'
- Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
- Et placido fruitur pax peregrina iugo.
- Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
- Misisti mores in loca nostra tuos.
- Habet Africanus miliens, tamen captat.
- Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
- Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
- Nam quis ab Aonio largius amne bibit?