Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
- Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
- Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
- Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
- Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
- Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
- Vel si malueris, prima gradiere Subura;
- Atria sunt illic consulis alta mei:
- Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
- Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
- Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
- Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
- Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
- Nec nimium siccis perleget ipse genis.
- Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
- Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
- Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
- Maecenas, atavis regibus ortus eques,
- Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
- Fama fuisse loquax chartaque dicet anus