Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec data sunt nigris tota labella rogis.
  2. Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
  3. Debuerant alia fata venire via.
  4. Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
  5. Ne posset duras flectere lingua deas.
  1. Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
  2. Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
  1. Pierios vatis Theodori flamma penates
  2. Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
  3. O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
  4. Non arsit pariter quod domus et dominus!
  1. Quod nimium lives nostris et ubique libellis
  2. Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
  3. Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
  4. Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
  5. Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
  6. Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
  7. Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
  8. Non credo: iura, verpe, per Anchialum.
  1. Incideris quotiens in basia fellatorum,
  2. In solium puta te mergere, Flacce, caput.
  1. Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
  2. Et puerum prohibes divitis imbre lacus?
  3. Barbare, non debet, submoto cive, ministro
  4. Captivam victrix unda levare sitim.
  1. Una nocte quater possum: sed quattuor annis
  2. Si possum, peream, te Telesilla semel.
  1. Effugere non est, Flacce, basiatores.
  2. Instant, morantur, persecuntur, occurrunt,
  3. Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
  4. Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
  5. Nec triste mentum sordidique lichenes,
  6. Nec labra pingui delibuta cerato,
  7. Nec congelati gutta proderit nasi.
  8. Et aestuantem basiant et algentem,
  9. Et nuptiale basium reservantem.
  10. Non te cucullis adseret caput tectum,
  11. Lectica nec te tuta pelle veloque,
  12. Nec vindicabit sella saepius clusa:
  13. Rimas per omnis basiator intrabit.
  14. Non consulatus ipse, non tribunatus
  15. Senive fasces, nec superba clamosi
  16. Lictoris abiget virga basiatorem:
  17. Sedeas in alto tu licet tribunali
  18. Et e curuli iura gentibus reddas,
  19. Ascendet illa basiator atque illa.
  20. Febricitantem basiabit et flentem,
  21. Dabit oscitanti basium natantique,
  22. Dabit et cacanti. Remedium mali solum est,
  23. Facias amicum basiare quem nolis.
  1. De cathedra quotiens surgis—iam saepe notavi—
  2. Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
  3. Quas cum conata es dextra, conata sinistra
  4. Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
  5. Sic constringuntur gemina Symplegade culi
  6. Et nimias intrant cyaneasque natis.
  7. Emendare cupis vitium deforme? docebo:
  8. Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.
  1. Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
  2. Cuius lacertos anuli mei cingant,
  3. Quae clune nudo radat et genu pungat,
  4. Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
  5. Sed idem amicam nolo mille librarum.
  6. Carnarius sum, pinguiarius non sum.
  1. Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
  2. Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.
  1. Non est mentitus, qui te mihi dixit habere
  2. Formosam carnem, Lydia, non faciem.
  3. Est ita, si taceas et si tam muta recumbas,
  4. Quam silet in cera vultus et in tabula.