Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Laudabo digne non satis tamen Baias.
  2. Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
  3. Optare utrumque pariter, inprobi votum est.
  4. Quod si deorum munere hoc tibi detur,
  5. Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!
  1. Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
  2. Et iacet in medio sicca puella toro.
  3. Viribus hic, operi non est hic utilis annis:
  4. Ergo sine effectu prurit utrique labor.
  5. Supplex illa rogat pro se miserisque duobus,
  6. Hunc iuvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
  1. A Sinuessanis conviva Philostratus undis
  2. Conductum repetens nocte iubente larem
  3. Paene imitatus obi=t saevis Elpenora fatis,
  4. Praeceps per longos dum ruit usque gradus.
  5. Non esset, Nymphae, tam magna pericula passus,
  6. Si potius vestras ille bibisset aquas.
  1. Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
  2. Nemo domum pluris, Sosibiane, locat.
  1. Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras,
  2. Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
  3. Alba minus saevis lacerantur bracchia cultris,
  4. Cum furit ad Phrygios enthea turba modos;
  5. Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas
  6. Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
  7. Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta
  8. Collaque pulverea nudet equina iuba.
  9. Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat,
  10. Carnificem duro pectore poscet avem;
  11. Ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenadas Orpheus,
  12. Antiochi tantum barbara tela sonent.
  13. Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento,
  14. In vetuli pyctae qualia fronte sedent,
  15. Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
  16. Antiochi ferrum est et scelerata manus.
  17. Unus de cunctis animalibus hircus habet cor:
  18. Barbatus vivit, ne ferat Antiochum.
  1. Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua,
  2. Dum lingis. Certe, Zoile, nunc futues.
  1. Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat
  2. Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi,
  3. Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas
  4. Et quidquid pueros non sinit esse truces.
  5. At tu non cessas totis tussire diebus.
  6. Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.
  1. Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti,
  2. Et tibi nulla diu femina nota fuit.
  3. Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
  4. Illa fututorem te, Charideme, facit.
  1. Multis iam, Lupe, posse se diebus
  2. Pedicare negat Charisianus.
  3. Causam cum modo quaererent sodales,
  4. Ventrem dixit habere se solutum.
  1. Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
  2. A te vexatas malo tenere rosas.
  1. Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
  2. Sed quae per salebras altaque saxa cadunt,
  3. Et tibi Maeonio res carmine maior habetur
  4. 'Lucili columella hic situ Metrophanes;'
  5. Attonitusque legis 'terrai+ frugiferai+,'
  6. Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.
  7. Vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas?
  8. Dispeream, ni scis, mentula quid sapiat.
  1. Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro,
  2. Ultima cui parvae septima venit hiems.
  3. A scelus, a facinus! properas qui flere, viator,
  4. Non licet hic vitae de brevitate queri:
  5. Tristius est leto leti genus: horrida vultus
  6. Abstulit et tenero sedit in ore lues,
  7. Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,