Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Obscena nudum Leda, fornicem cludit
  2. Mediumque mavult basiare, quam summum;
  3. Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
  4. Et voce certa consciaque dicebat,
  5. Puer an puella matris esset in ventre:
  6. —Gaudete cunni; vestra namque res acta est—
  7. Arrigere linguam non potest fututricem.
  8. Nam dum tumenti mersus haeret in volva
  9. Et vagientes intus audit infantes,
  10. Partem gulosam solvit indecens morbus.
  11. Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
  1. Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
  2. Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
  1. Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
  2. Et quare mihi tam mutuniati
  3. Sint leves pueri, subinde quaeris.
  4. Dicam simpliciter tibi roganti:
  5. Pedicant, Philomuse, curiosos.
  1. Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
  2. Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
  1. Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
  2. Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
  3. Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
  4. Nec locus hic nobis invidiosus erat.
  5. Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
  6. Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
  1. Et delator es et calumniator,
  2. Et fraudator es et negotiator,
  3. Et fellator es et lanista. Miror
  4. Quare non habeas, Vacerra, nummos.
  1. Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
  2. Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
  1. Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
  2. Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.
  1. Amphitheatrales inter nutrita magistros
  2. Venatrix, silvis aspera, blanda domi,
  3. Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
  4. Qui non Erigones mallet habere canem,
  5. Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
  6. Luciferae pariter venit ad astra deae.
  7. Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
  8. Qualia Dulichio fata fuere cani:
  9. Fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
  10. Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
  11. Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
  12. Non potui fato nobiliore mori.
  1. Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
  2. Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
  3. Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae,
  4. Nec te dente tuo saucia colla movent?
  5. A facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
  6. Inspiciturque tua mentula facta manu.
  7. Si te delectat numerata pecunia, vende
  8. Argentum, mensas, murrina, rura, domum;