Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
  2. Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
  3. Luxuria est emere hos—quis enim dubitatve negatve?—,
  4. Sed multo maior vendere luxuria est.
  1. Hystericam vetulo se dixerat esse marito
  2. Et queritur futui Leda necesse sibi;
  3. Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
  4. Seque refert potius proposuisse mori.
  5. Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
  6. Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
  7. Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
  8. Tollunturque pedes. O medicina gravis!
  1. Drauci Natta sui vocat pipinnam,
  2. Collatus cui+ Gallus est Priapus.
  1. Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
  2. Constituisque horam constituisque locum.
  3. Cum frustra iacui longa prurigine tentus,
  4. Succurrit pro te saepe sinistra mihi.
  5. Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
  6. Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
  1. Curandum penem commisit Baccara Raetus
  2. Rivali medico. Baccara Gallus erit.
  1. Theca tectus ahenea lavatur
  2. Tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
  3. Non sit cum citharoedus aut choraules?
  4. Non vis, ut puto, mentulam videre.
  5. Quare cum populo lavaris ergo?
  6. Omnes an tibi nos sumus spadones?
  7. Ergo, ne videaris invidere,
  8. Servo, Caelia, fibulam remitte.
  1. Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis,
  2. Perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
  3. Ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui
  4. Bis centena potes perdere, perde decem.
  1. In omnibus Vacerra quod conclavibus
  2. Consumit horas et die toto sedet,
  3. Cenaturit Vacerra, non cacaturit.
  1. Utere femineis conplexibus, utere, Victor,
  2. Ignotumque sibi mentula discat opus.
  3. Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur,
  4. Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
  5. Pedicare semel cupido dabit illa marito,
  6. Dum metuit teli vulnera prima novi:
  7. Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt
  8. Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.'
  9. Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
  10. Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
  11. Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
  12. Illa virum faciet; non bene virgo docet.
  1. Ad primum decuma lapidem quod venimus hora,
  2. Arguimur lentae crimine pigritiae.
  3. Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
  4. Misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.
  1. Litus beatae Veneris aureum Baias,