Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
- Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
- Vis animum mirer suspiciamque tuum?
- Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
- Et tristis nullo qui tepet igne focus,
- Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
- Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
- O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
- Et stipula et nigro pane carere potes!
- Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
- Constringatque tuos purpura pexa toros,
- Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
- Convivas roseo torserat ore puer:
- O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
- Et nihil ex ulla perdere luce voles!
- Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
- Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
- Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
- Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
- Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
- Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
- Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
- Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
- Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
- Magna rogas—puta me velle negare: licet?—
- Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
- Permittunt in me quae tibi multa, natis.
- Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
- Tunc libertatem divitiasque roget?
- Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
- Latro rogat; res est imperiosa timor:
- Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
- Frangam tonsori crura manusque simul.
- At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
- Λαικάζειν cupidae dicet avaritiae.
- Senos Charinus omnibus digitis gerit,
- Nec nocte ponit anulos,
- Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
- Dactyliothecam non habet.
- Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
- Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
- Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
- Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
- Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
- Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
- At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
- Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
- Exorare, dei, si vos tam magna liceret
- Et bona velletis tam pretiosa dare,
- Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
- Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
- Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
- Summemmianis inquinatior buccis;
- Quem cum fenestra vidit a Suburana