Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Misce, Dindyme, sed frequentiores:
- Possum nil ego sobrius; bibenti
- Succurrent mihi quindecim poetae.
- Da nunc basia, sed Catulliana:
- Quae si tot fuerint, quot ille dixit,
- Donabo tibi Passerem Catulli.
- Iam certe stupido non dices, Paula, marito,
- Ad moechum quotiens longius ire voles,
- 'Caesar in Albanum iussit me mane venire,
- Caesar Circeios.' Iam stropha talis abi=t.
- Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:
- Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
- Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?
- Haerebit dominae vir comes ipse suae,
- Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
- Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
- Diceret hystericam se forsitan altera moecha
- In Sinuessano velle sedere lacu.
- Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
- Quae verum mavis dicere, Paula, viro!