Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
  2. Elysium liceat si vacuare nemus:
  3. Te colet invictus pro libertate Camillus,
  4. Aurum Fabricius, te tribuente, volet;
  5. Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
  6. Imperium tradet, cum positurus erit;
  7. Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
  8. Donabit totas et tibi Crassus opes.
  9. Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
  10. Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
  1. Unctis falciferi senis diebus,
  2. Regnator quibus imperat fritillus,
  3. Versu ludere non laborioso
  4. Permittis, puto, pilleata Roma.
  5. Risisti; licet ergo, non vetamur.
  6. Pallentes procul hinc abite curae;
  7. Quidquid venerit obvium, loquamur
  8. Morosa sine cogitatione.
  9. Misce dimidios, puer, trientes,
  10. Quales Pythagoras dabat Neroni,