Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
- Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
- Poma quod hiberna maturescentia capsa,
- Arbore quod verna luxuriosus ager;
- De Palatinis dominae quod Serica prelis,
- Sucina virginea quod regelata manu;
- Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
- Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
- Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
- Quod modo divitibus lapsa corona comis:
- Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
- Hoc fragrant pueri basia mane mei.
- Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
- Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
- Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
- Spirat Apellea redditus arte Memor.
- Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
- Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
- Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
- Et mihi secura pocula trade manu