Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
  2. Cuius lacertos anuli mei cingant,
  3. Quae clune nudo radat et genu pungat,
  4. Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
  5. Sed idem amicam nolo mille librarum.
  6. Carnarius sum, pinguiarius non sum.
  1. Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
  2. Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.
  1. Non est mentitus, qui te mihi dixit habere
  2. Formosam carnem, Lydia, non faciem.
  3. Est ita, si taceas et si tam muta recumbas,
  4. Quam silet in cera vultus et in tabula.
  5. Sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis,
  6. Et sua plus nulli, quam tibi, lingua nocet.
  7. Audiat aedilis ne te videatque caveto:
  8. Portentum est, quotiens coepit imago loqui.
  1. Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
  2. Ut mirer fieri te potuisse patrem.
  1. Uxor, vade foras, aut moribus utere nostris:
  2. Non sum ego nec Curius nec Numa nec Tatius.
  3. Me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
  4. Tu properas pota surgere tristis aqua.
  5. Tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna
  6. Et iuvat admissa rumpere luce latus.
  7. Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
  8. At mihi nulla satis nuda puella iacet.
  9. Basia me capiunt blandas imitata columbas:
  10. Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
  11. Nec motu dignaris opus nec voce iuvare
  12. Nec digitis, tamquam tura merumque pares:
  13. Masturbabantur Phrygii post ostia servi,
  14. Hectoreo quotiens sederat uxor equo,
  15. Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
  16. Illic Penelope semper habere manum.
  17. Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
  18. Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
  19. Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
  20. Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
  21. Si te delectat gravitas, Lucretia toto
  22. Sis licet usque die: Lai+da nocte volo.
  1. Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
  2. Saltem semissem, Garrice, solve mihi.
  1. Vibi Maxime, si vacas havere,
  2. Hoc tantum lege: namque et occupatus
  3. Et non es nimium laboriosus.
  4. Transis hos quoque quattuor? sapisti.
  1. Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
  2. Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
  3. Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
  4. Perlegi libros sic ego quinque tuos.
  1. Quamvis tam longo possis satur esse libello,
  2. Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
  3. Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
  4. Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.
  1. Valerius Martialis Prisco suo S.
  2. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni
  3. desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque
  4. urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut
  5. molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum
  6. in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperan-
  7. ter studemus, et sine solacio et sine excusatione se-
  8. cessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum
  9. et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram,
  10. quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid