Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ultima cui parvae septima venit hiems.
- A scelus, a facinus! properas qui flere, viator,
- Non licet hic vitae de brevitate queri:
- Tristius est leto leti genus: horrida vultus
- Abstulit et tenero sedit in ore lues,
- Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,
- Nec data sunt nigris tota labella rogis.
- Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
- Debuerant alia fata venire via.
- Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
- Ne posset duras flectere lingua deas.
- Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
- Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
- Pierios vatis Theodori flamma penates
- Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
- O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
- Non arsit pariter quod domus et dominus!
- Quod nimium lives nostris et ubique libellis
- Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
- Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
- Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
- Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
- Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
- Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
- Non credo: iura, verpe, per Anchialum.
- Incideris quotiens in basia fellatorum,
- In solium puta te mergere, Flacce, caput.
- Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
- Et puerum prohibes divitis imbre lacus?
- Barbare, non debet, submoto cive, ministro
- Captivam victrix unda levare sitim.
- Una nocte quater possum: sed quattuor annis
- Si possum, peream, te Telesilla semel.
- Effugere non est, Flacce, basiatores.
- Instant, morantur, persecuntur, occurrunt,
- Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
- Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
- Nec triste mentum sordidique lichenes,
- Nec labra pingui delibuta cerato,
- Nec congelati gutta proderit nasi.
- Et aestuantem basiant et algentem,
- Et nuptiale basium reservantem.
- Non te cucullis adseret caput tectum,
- Lectica nec te tuta pelle veloque,
- Nec vindicabit sella saepius clusa:
- Rimas per omnis basiator intrabit.
- Non consulatus ipse, non tribunatus
- Senive fasces, nec superba clamosi
- Lictoris abiget virga basiatorem:
- Sedeas in alto tu licet tribunali
- Et e curuli iura gentibus reddas,
- Ascendet illa basiator atque illa.
- Febricitantem basiabit et flentem,
- Dabit oscitanti basium natantique,
- Dabit et cacanti. Remedium mali solum est,
- Facias amicum basiare quem nolis.
- De cathedra quotiens surgis—iam saepe notavi—
- Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
- Quas cum conata es dextra, conata sinistra
- Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
- Sic constringuntur gemina Symplegade culi
- Et nimias intrant cyaneasque natis.
- Emendare cupis vitium deforme? docebo:
- Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.