Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
  2. illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge-
  3. nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere
  4. se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
  5. quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
  6. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco
  7. livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
  8. adversus quod difficile est habere cotidie bonum sto-
  9. machum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae
  10. a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti
  11. tibi ab urbe et exigenti negarem—cui non refero
  12. gratiam, si tantum ea praesto quae possum—, im-
  13. peravi mihi, quod indulgere consueram, et studui pau-
  14. cissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas ex-
  15. ciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud
  16. te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non
  17. graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris
  18. iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non
  19. Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
  1. Retia dum cessant latratoresque Molossi
  2. Et non invento silva quiescit apro,
  3. Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
  4. Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
  1. Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
  2. Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
  3. Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
  4. Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
  5. Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
  6. Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
  7. Iure tuo veneranda novi pete limina templi,
  8. Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.
  9. Vel si malueris, prima gradiere Subura;
  10. Atria sunt illic consulis alta mei:
  11. Laurigeros habitat facundus Stella penatis,
  12. Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;
  13. Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
  14. Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
  15. Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
  16. Nec nimium siccis perleget ipse genis.
  17. Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
  18. Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
  1. Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
  2. Maecenas, atavis regibus ortus eques,
  3. Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
  4. Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
  5. Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
  6. Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
  7. Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
  8. Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
  9. Largiri, praestare, breves extendere census,
  10. Et dare quae faciles vix tribuere dei,
  11. Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
  12. Temporibusque malis ausus es esse bonus.
  1. Longior undecimi nobis decimique libelli
  2. Artatus labor est et breve rasit opus.
  3. Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
  4. Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
  1. Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
  2. Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
  3. Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
  4. Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
  5. Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
  6. Iam redeunt; longi terga dedere metus.
  7. Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur: