Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.
- Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,
- Auditur toto saepe poeta die.
- Sed nec causidico possis inpune negare,
- Nec si te rhetor grammaticusve rogent.
- Balnea post decumam lasso centumque petuntur
- Quadrantes. Fiet quando, Potite, liber?
- Quisquis laeta tuis et sera parentibus optas
- Fata, brevem titulum marmoris huius ama.
- Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;
- Nulli sorte iacent candidiore senes:
- Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,
- Arserunt uno funera bina rogo.
- Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.
- Inprobius nihil his fletibus esse potest.
- Frustra, Blanditiae, venitis ad me
- Attritis miserabiles labellis:
- Dicturus dominum deumque non sum.
- Iam non est locus hac in urbe vobis;
- Ad Parthos procul ite pilleatos
- Et turpes humilesque supplicesque
- Pictorum sola basiate regum.
- Non est hic dominus, sed imperator,
- Sed iustissimus omnium senator,
- Per quem de Stygia domo reducta est
- Siccis rustica Veritas capillis.
- Hoc sub principe, si sapis, caveto,
- Verbis, Roma, prioribus loquaris.
- Littera facundi gratum mihi pignus amici
- Pertulit, Ausoniae dona severa togae,
- Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,
- Vellet Maecenas Caesarianus eques.
- Vilior haec nobis alio mittente fuisset;
- Non quacumque manu victima caesa litat:
- A te missa venit: possem nisi munus amare,
- Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
- Munere sed plus est et nomine gratius ipso
- Officium docti iudiciumque viri.
- Iam parce lasso, Roma, gratulatori,
- Lasso clienti. Quamdiu salutator
- Anteambulones et togatulos inter
- Centum merebor plumbeos die toto,
- Cum Scorpus una quindecim graves hora
- Ferventis auri victor auferat saccos?
- Non ego meorum praemium libellorum
- —Quid enim merentur?—Apulos velim campos:
- Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,
- Nec quae paludes delicata Pomptinas
- Ex arce clivi spectat uva Setini.
- Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.
- Milia viginti quondam me Galla poposcit
- Et, fateor, magno non erat illa nimis.
- Annus abi=t: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.
- Poscere plus visa est quam prius illa mihi.
- Iam duo poscenti post sextum milia mensem
- Mille dabam nummos. Noluit accipere.
- Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,
- Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t.
- Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:
- Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.
- Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;
- Hanc voluit: puero diximus esse datam.
- Inferius numquid potuit descendere? fecit.
- Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.
- Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?
- Civis non Syriaeve Parthiaeve,
- Nec de Cappadocis eques catastis,
- Sed de plebe Remi Numaeque verna,
- Iucundus, probus, innocens amicus,
- Lingua doctus utraque, cuius unum est,
- Sed magnum vitium, quod est poeta,
- Pullo Mevius alget in cucullo,
- Cocco mulio fulget Incitatus.
- Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,
- Quam quod febre peri=t: fecit et illa nefas.
- Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!
- Servari medico debuit ille suo.
- Ibis litoreas, Macer, Salonas,
- Ibit rara fides amorque recti
- Et quae, cum comitem trahit pudorem,
- Semper pauperior redit potestas:
- Felix auriferae colone terrae,
- Rectorem vacuo sinu remittes
- Optabisque moras, et exeuntem
- Udo Dalmata gaudio sequeris.
- Nos Celtas, Macer, et truces Hiberos
- Cum desiderio tui petemus.
- Sed quaecumque tamen feretur illinc
- Piscosi calamo Tagi notata,
- Macrum pagina nostra nominabit:
- Sic inter veteres legar poetas,
- Nec multos mihi praeferas priores,
- Uno sed tibi sim minor Catullo.
- Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
- Ad quartum breve rus emit Otacilius.
- Torquatus nitidas vario de marmore thermas
- Extruxit; cucumam fecit Otacilius.
- Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
- Castaneas centum sevit Otacilius.
- Consule Torquato vici fuit ille magister,
- Non minor in tanto visus honore sibi.
- Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,
- Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.
- Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae
- Inspicit aut pueros nobiliusve citrum,
- Et gemitus imo ducit de pectore, quod non
- Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
- Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!
- Pars maior lacrimas ridet et intus habet.
- Cum duo venissent ad Phyllida mane fututum
- Et nudam cuperet sumere uterque prior,
- Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
- Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.
- Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,
- Mane vel a media nocte togatus ero
- Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui
- Et patiar nimbos excipiamque nives.
- Sed si non fias quadrante beatior uno
- Per gemitus nostros ingenuasque cruces,
- Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,
- Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.
- Raros colligis hinc et hinc capillos
- Et latum nitidae, Marine, calvae
- Campum temporibus tegis comatis;
- Sed moti redeunt iubente vento
- Reddunturque sibi caputque nudum
- Cirris grandibus hinc et inde cingunt:
- Inter Spendophorum Telesphorumque
- Cydae stare putabis Hermerotem.
- Vis tu simplicius senem fateri,
- Ut tandem videaris unus esse!
- Calvo turpius est nihil comato.
- Miraris, quare dormitum non eat Afer?
- Accumbat cum qua, Caediciane, vides.