Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
- Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
- Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:
- 'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.'
- Thelyn viderat in toga spadonem,
- Damnatam Numa dixit esse moecham.
- Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi,
- Plausus, Roma, tui deliciaeque breves,
- Invida quem Lachesis raptum trieteride nona,
- Dum numerat palmas, credidit esse senem.
- Mensas, Ole, bonas ponis, sed ponis opertas.
- Ridiculum est: possum sic ego habere bonas.
- Arrectum quotiens Marulla penem
- Pensavit digitis diuque mensa est,
- Libras, scripula sextulasque dicit;
- Idem post opus et suas palaestras
- Loro cum similis iacet remisso,
- Quanto sit levior Marulla dicit.
- Non ergo est manus ista, sed statera.
- Totis, Galle, iubes tibi me servire diebus
- Et per Aventinum ter quater ire tuum.
- Eximit aut reficit dentem Cascellius aegrum,
- Infestos oculis uris, Hygine, pilos;
- Non secat et tollit stillantem Fannius uvam,
- Tristia saxorum stigmata delet Eros;
- Enterocelarum fertur Podalirius Hermes:
- Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
- Argenti libram mittebas; facta selibra est,
- Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper.
- Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus
- Et propius Baias litoreamque domum,
- Et quod inhumanae cancro fervente cicadae
- Non novere nemus, flumineosque lacus
- Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat
- Pieridas: nunc nos maxima Roma terit.
- Hic mihi quando dies meus est? iactamur in alto
- Urbis, et in sterili vita labore perit,
- Dura suburbani dum iugera pascimus agri
- Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
- Sed non solus amat qui nocte dieque frequentat
- Limina, nec vatem talia damna decent.
- Per veneranda mihi Musarum sacra, per omnes
- Iuro deos: Et non officiosus amo.
- Consumpta est uno si lemmate pagina, transis,
- Et breviora tibi, non meliora placent.
- Dives et ex omni posita est instructa macello
- Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
- Non opus est nobis nimium lectore guloso;
- Hunc volo, non fiat qui sine pane satur.
- Iura trium petiit a Caesare discipulorum
- Adsuetus semper Munna docere duos.
- Hic festinata requiescit Erotion umbra,
- Crimine quam fati sexta peremit hiems.
- Quisquis eris nostri post me regnator agelli,
- Manibus exiguis annus iusta dato:
- Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus
- Flebilis in terra sit lapis iste tua.
- Ludi magister, parce simplici turbae:
- Sic te frequentes audiant capillati
- Et delicatae diligat chorus mensae,
- Nec calculator nec notarius velox
- Maiore quisquam circulo coronetur.
- Albae leone flammeo calent luces
- Tostamque fervens Iulius coquit messem.
- Cirrata loris horridis Scythae pellis,
- Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
- Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
- Cessent et Idus dormiant in Octobres:
- Aestate pueri si valent, satis discunt.
- Marmora parva quidem, sed non cessura, viator,
- Mausoli saxis pyramidumque legis.
- Bis mea Romano spectata est vita Tarento,
- Et nihil extremos perdidit ante rogos:
- Quinque dedit pueros, totidem mihi Iuno puellas,
- Cluserunt omnes lumina nostra manus.
- Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque
- Una pudicitiae mentula nota meae.
- Contigeris regina meos si Polla libellos,
- Non tetrica nostros excipe fronte iocos.
- Ille tuus vates, Heliconis gloria nostri,
- Pieria caneret cum fera bella tuba,
- Non tamen erubuit lascivo dicere versu
- 'Si nec pedicor, Cotta, quid hic facio?'
- Cum te municipem Corinthiorum
- Iactes, Charmenion, negante nullo,
- Cur frater tibi dicor, ex Hiberis
- Et Celtis genitus Tagique civis?
- An voltu similes videmur esse?
- Tu flexa nitidus coma vagaris,
- Hispanis ego contumax capillis;
- Levis dropace tu cotidiano,
- Hirsutis ego cruribus genisque;
- Os blaesum tibi debilisque lingua est,
- Nobis filia fortius loquetur:
- Tam dispar aquilae columba non est,
- Nec dorcas rigido fugax leoni.
- Quare desine me vocare fratrem,
- Ne te, Charmenion, vocem sororem.
- Quis, rogo, tam durus, quis tam fuit ille superbus,
- Qui iussit fieri te, Theopompe, cocum?
- Hanc aliquis faciem nigra violare culina
- Sustinet, has uncto polluit igne comas?
- Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
- Qua sapient melius mixta Falerna manu?
- Si tam sidereos manet exitus iste ministros,
- Iuppiter utatur iam Ganymede coco.
- Pyrrhae filia, Nestoris noverca,
- Quam vidit Niobe puella canam,
- Laertes aviam senex vocavit,
- Nutricem Priamus, socrum Thyestes,
- Iam cornicibus omnibus superstes,
- Hoc tandem sita prurit in sepulchro
- Calvo Plutia cum Melanthione.
- Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene,
- Sed domus in vico, Laelia, patricio,
- Deque coloratis numquam lita mater Etruscis,
- Durus Aricina de regione pater;
- Κύριέ μου, μέλι μου, ψυχή μου congeris usque,
- —Pro pudor!—Hersiliae civis et Egeriae.
- Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis,
- Sed quem lascivo stravit amica viro.
- Scire cupis quo casta modo matrona loquaris?
- Numquid, cum crisas, blandior esse potes?
- Tu licet ediscas totam referasque Corinthon,
- Non tamen omnino, Laelia, Lais eris.
- Custodes das, Polla, viro, non accipis ipsa.
- Hoc est uxorem ducere, Polla, virum.
- Quod mihi vix unus toto liber exeat anno,
- Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
- Iustius at quanto mirere, quod exeat unus,
- Labantur toti cum mihi saepe dies.
- Non resalutantis video nocturnus amicos,
- Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.
- Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,