Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Lis numquam, toga rara, mens quieta;
- Vires ingenuae, salubre corpus;
- Prudens simplicitas, pares amici;
- Convictus facilis, sine arte mensa;
- Nox non ebria, sed soluta curis;
- Non tristis torus, et tamen pudicus;
- Somnus, qui faciat breves tenebras:
- Quod sis, esse velis nihilque malis;
- Summum nec metuas diem nec optes.
- Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
- Et pilata redit iamque subitque cohors.
- Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
- Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
- Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
- Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
- Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
- Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
- In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
- Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
- Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
- Et madidum thynni de sale sumen erit.
- Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
- Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
- Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
- Et faba fabrorum prototomique rudes;
- Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
- Addetur. Saturis mitia poma dabo,
- De Nomentana vinum sine faece lagona,
- Quae bis Frontino consule trima fuit.
- Accedent sine felle ioci nec mane timenda
- Libertas et nil quod tacuisse velis:
- De prasino conviva meus venetoque loquatur,
- Nec facient quemquam pocula nostra reum.
- Cum potes amethystinos trientes
- Et nigro madeas Opimiano,
- Propinas modo conditum Sabinum
- Et dicis mihi, Cotta, 'Vis in auro?'
- Quisquam plumbea vina volt in auro?