Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum
- Deseris atque iubes res sibi habere suas.
- Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
- Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.
- Constatura fuit Megalensis purpura centum
- Milibus, ut nimium munera parca dares,
- Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
- Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.
- Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illam
- Halitus et soles et levis aura terat.
- Celantur simili ventura Cydonea lana,
- Pollice virgineo quae spoliata nitent.
- Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,
- Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
- Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.
- Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.
- Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos
- Et viridem Tethyn Oceanumque patrem,
- Ergo Numae colles et Nomentana relinquis
- Otia, nec retinet rusque focusque senem?
- Gaudia tu differs, at non et stamina differt
- Atropos, atque omnis scribitur hora tibi.
- Praestiteris caro—quis non hoc laudet?—amico,
- Ut potior vita sit tibi sancta fides;
- Sed reddare tuis tandem mansure Sabinis
- Teque tuas numeres inter amicitias.
- Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,
- Si quid honorificum pagina blanda sonat,
- Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
- Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
- Vaticana bibas, si delectaris aceto:
- Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
- Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
- Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
- Vitam quae faciant beatiorem,
- Iucundissime Martialis, haec sunt:
- Res non parta labore, sed relicta;
- Non ingratus ager, focus perennis;