Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hac ratione potest nemo non esse disertus.
- Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.
- Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.
- Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
- Non plenum modo vicies habebas,
- Sed tam prodigus atque liberalis
- Et tam lautus eras, Calene, ut omnes
- Optarent tibi centies amici.
- Audi=t vota deus precesque nostras
- Atque intra, puto, septimas Kalendas
- Mortes hoc tibi quattuor dederunt.
- At tu sic quasi non foret relictum,
- Sed raptum tibi centies, abisti
- In tantam miser esuritionem,
- Ut convivia sumptuosiora,
- Toto quae semel apparas in anno,
- Nigrae sordibus explices monetae,
- Et septem veteres tui sodales
- Constemus tibi plumbea selibra.
- Quid dignum meritis precemur istis?
- Optamus tibi milies, Calene.
- Hoc si contigerit, fame peribis.
- Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
- Dici et mammarum maxima mamma potest.
- Illa manus quondam studiorum fida meorum
- Et felix domino notaque Caesaribus,
- Destituit primos viridis Demetrius annos:
- Quarta tribus lustris addita messis erat.
- Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras,
- Ureret inplicitum cum scelerata lues,
- Cavimus et domini ius omne remisimus aegro:
- Munere dignus erat convaluisse meo.
- Sensit deficiens sua praemia meque patronum
- Dixit ad infernas liber iturus aquas.
- Qui pinxit Venerem tuam, Lycori,
- Blanditus, puto, pictor est Minervae.
- 'Si dederint superi decies mihi milia centum'
- Dicebas nondum, Scaevola, iustus eques,
- 'Qualiter o vivam, quam large quamque beate!'
- Riserunt faciles et tribuere dei.
- Sordidior multo post hoc toga, paenula peior,
- Calceus est sarta terque quaterque cute:
- Deque decem plures semper servantur olivae,
- Explicat et cenas unica mensa duas,
- Et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
- Asse cicer tepidum constat et asse Venus.
- In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
- Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.
- Picto quod iuga delicata collo
- Pardus sustinet inprobaeque tigres
- Indulgent patientiam flagello,
- Mordent aurea quod lupata cervi,
- Quod frenis Libyci domantur ursi
- Et, quantum Calydon tulisse fertur,
- Paret purpureis aper capistris,
- Turpes esseda quod trahunt visontes
- Et molles dare iussa quod choreas
- Nigro belua non negat magistro:
- Quis spectacula non putet deorum?
- Haec transit tamen, ut minora, quisquis
- Venatus humiles videt leonum,
- Quos velox leporum timor fatigat.
- Dimittunt, repetunt, amantque captos,
- Et securior est in ore praeda,
- Laxos cui dare perviosque rictus
- Gaudent et timidos tenere dentes,
- Mollem frangere dum pudet rapinam,
- Stratis cum modo venerint iuvencis.
- Haec clementia non paratur arte,
- Sed norunt cui+ serviant leones.
- In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,
- Accepit quotiens tempora longa, merum
- Exuit annosa mores nomenque senecta:
- Et quidquid voluit, testa vocatur anus.
- Interponis aquam subinde, Rufe,
- Et si cogeris a sodale, raram
- Diluti bibis unciam Falerni.
- Numquid pollicita est tibi beatam
- Noctem Naevia sobriasque mavis
- Certae nequitias fututionis?
- Suspiras, retices, gemis: negavit.
- Crebros ergo licet bibas trientes