Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non convivere, nec videre saltem,
  2. Non audire licet, nec urbe tota
  3. Quisquam est tam prope tam proculque nobis.
  4. Migrandum est mihi longius vel illi.
  5. Vicinus Novio vel inquilinus
  6. Sit, si quis Novium videre non volt.
  1. Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
  2. Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
  3. Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
  4. Extremo ructus cum redit a barathro.
  5. Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
  6. Atque duplex animae longius exit odor?
  7. Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
  8. Iam tollas et sis ebria simpliciter.
  1. Alcime, quem raptum domino crescentibus annis
  2. Labicana levi caespite velat humus,
  3. Accipe non Pario nutantia pondera saxo,
  4. Quae cineri vanus dat ruitura labor,
  5. Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
  6. Quaeque virent lacrimis roscida prata meis
  7. Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
  8. Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.
  9. Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,
  10. Non aliter cineres mando iacere meos.
  1. Garris in aurem semper omnibus, Cinna,
  2. Garrire et illud teste quod licet turba.
  3. Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
  4. Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
  5. Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,
  6. Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
  1. Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbam
  2. Quodque tibi moechum fabula nulla dabat,
  3. Omne sed officium circa te semper obibat
  4. Turba tui sexus, non adeunte viro,
  5. Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:
  6. At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.
  7. Inter se geminos audes committere cunnos
  8. Mentiturque virum prodigiosa Venus.
  9. Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
  10. Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.
  1. Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.
  2. Carpere vel noli nostra vel ede tua.
  1. Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,
  2. Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
  3. Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
  4. Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.
  5. Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
  6. Nec curtus Chiones Antiopesve calix,
  7. Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
  8. Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,
  9. Pasceris et nigrae solo nidore culinae
  10. Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
  11. Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—
  12. Sed fodiam digito qui superest oculum:
  13. Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
  14. Denique pedica, Mamuriane, satur.
  1. Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,
  2. Qui prior Elysias gaudet adisse domos.
  3. Ara duplex primi testatur munera pili:
  4. Plus tamen est, titulo quod breviore legis:
  5. 'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,
  6. Famaque quod raro novit, amicus erat.'
  1. Cantasti male, dum fututa es, Aegle.
  2. Iam cantas bene; basianda non es.
  1. Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,
  2. Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.
  1. Si non molestum est teque non piget, scazon,
  2. Nostro rogamus pauca verba Materno
  3. Dicas in aurem sic ut audiat solus.
  4. Amator ille tristium lacernarum
  5. Et baeticatus atque leucophaeatus,
  6. Qui coccinatos non putat viros esse
  7. Amethystinasque mulierum vocat vestes,
  8. Nativa laudet, habeat et licet semper
  9. Fuscos colores, galbinos habet mores.
  10. Rogabit, unde suspicer virum mollem.
  11. Una lavamur: aspicit nihil sursum,
  12. Sed spectat oculis devorantibus draucos
  13. Nec otiosis mentulas videt labris.
  14. Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
  1. Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,
  2. Et te patronum causidicumque putas.