Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris,
  2. Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
  3. ‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum,
  4. haec soli commissa tibi celare memento
  5. et tacitus nostras intra te fige querellas.
  6. nam res mortifera est inimicus pumice levis;
  7. qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
  8. tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
  9. fuste aperire caput, candelam adponere valvis
  10. non dubitat, nec contemnas aut despicias quod
  11. his opibus numquam cara est annona veneni.
  12. ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
  13. O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
  14. esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
  15. et canis et postes et marmora, claude fenestras,
  16. vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
  17. e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
  18. quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
  19. proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
  20. finxerunt pariter libarius archimagiri