Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. carptores. quod enim dubitant componere crimen
  2. in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
  3. baltea? nec derit qui te per compita quaerat
  4. nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
  5. illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
  6. a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
  7. arcanum, quam subrepti potare Falerni
  8. pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
  9. vivendum recte cum propter plurima tum est his[*](tum est his. So Housman instead of the tunc est of PA.)
  10. idcirco ut possis linguam contemnere servi.[*](After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.)
  11. praecipue causis, ut linguas mancipiorum
  12. contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
  13. deterior tamen hic qui liber non erit illis,
  14. quorum animas et farre suo custodit et aere.
  15. ‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
  16. nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
  17. deceptas? festinat enim decurrere velox
  18. flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
  19. portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas
  20. poscimus, obrepit non intellecta senectus.’