Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
  2. metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
  3. devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
  4. scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
  5. et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
  6. amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
  7. signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
  8. te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
  9. ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
  10. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
  11. coniugium in multis domibus servavit adulter.
  12. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
  13. nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
  14. quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
  15. tollis enim et libris actorum spargere gaudes
  16. argumenta viri. foribus suspende coronas:
  17. iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,
  18. iura parentis habes, propter me scribens heres,
  19. legatum omne capis nec non et dulce caducum.
  20. commoda praeterea iungentur multa caducis,