Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
- silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
- Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci[*](GU give this line in two places, here and after line 11. The reading is uncertain. Owen reads lita for tibi, taken from circumlita in Ψ.),
- sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
- quid macies aegri veteris, quem tempore longo
- torret quarta dies olimque domestica febris?
- deprendas animi tormenta latentis in aegro
- corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
- inde habitum facies, igitur flexisse videris
- propositum et vitae contrarius ire priori.
- nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
- Pacis et advectae secreta Palatia matris
- et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
- notior Aufidio moechus celebrare[*](scelerare P Büch.: celebrare Ψ (fortasse melius Housman).) solebas,
- quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
- ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
- inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
- munimenta togae, duri crassique coloris
- et male percussas textoris pectine Galli
- accipimus, tenue argentum venaeque secundae,