Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- fata regunt homines, fatum est et partibus illis
- quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
- nil faciet longi mensura incognita nervi,
- quamvis te nudum spumanti Virro labello
- viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
- sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
- quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
;- computat, et cevet. ponatur ealculus, adsint
- cum tabula pueri; numera[*](numeraΨ: numeras P.) sestertia quinque
- omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
- an facile et pronum est agere intra viscera penem
- legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
- servus erit minus ille miser qui foderit agrum,
- quam dominum; sed tu sane tenerum et puerum te
- et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas,
- vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam
- cultori, iam nec morbo donare parati?
- en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas
- grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver