Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- matronis lugendus, at illos verbera iustis
- adficiunt poenis et legum prima securis.
- Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
- Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
- quam te Thersitae similem producat Achilles,
- et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
- nomen, ab infami gentem deducis asylo:
- maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
- aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.
- Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
- occurras, fronte obducta ceu Marsya victus,
- quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
- Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
- nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
- non erit hac facie miserabilior Crepereius
- Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
- circumit et fatuos non invenit, unde repente
- tot rugae? certe modico contentus agebas
- vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis
- et salibus vehemens intra pomeria natis.