Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  2. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  3. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  4. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
  5. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
  6. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  7. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  8. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  9. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
  10. quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
  11. ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
  12. gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
  13. facundum invenies: solet hic defendere causas
  14. nobilis indocti; veniet de plebe togata
  15. qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
  16. hinc[*](hinc conj. by Weidner and confirmed by GU: PΨ have hic.) petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
  17. custodes aquilas, armis industrius. at tu
  18. nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
  19. nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
  20. illi marmoreum caput est, tua vivit imago.