Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
  2. quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem
  3. sic laudamus equum, facili cui plurima palma
  4. fervet et exultat rauco victoria circo;
  5. nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
  6. clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,
  7. sed venale pecus Coryphaei posteritas et
  8. Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
  9. nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
  10. umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
  11. exiguis, trito ducunt epiraedia collo
  12. segnipedes dignique molam versare nepotes,
  13. ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
  14. quod possim titulis incidere praeter honores
  15. quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
  16. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
  17. tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
  18. rarus enim ferme sensus communis in illa
  19. fortuna, sed te censeri laude tuorum,
  20. Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae