Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
  2. squalentis traducit avos, emptorque veneni
  3. frangenda miseram funestat imagine gentem?
  4. tota licet veteres exornent undique cerae
  5. atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
  6. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
  7. hos ante effigies maiorum pone tuorum,
  8. praecedant ipsas illi te consule virgas.
  9. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
  10. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  11. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  12. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  13. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  14. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  15. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  16. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  17. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
  18. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  19. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  20. levibus et siccae lambentibus ora lucernae