Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
  2. Europen; canibus pigris scabicque vetusta
  3. levibus et siccae lambentibus ora lucernae
  4. nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
  5. quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
  6. et metues ne tu sic[*](sic H. Junius: si P: sis Ψ.) Creticus aut Camerinus.
  7. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
  8. Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
  9. feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
  10. ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
  11. non quae ventoso conducta sub aggere texit,
  12. vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri,
  13. quorum nemo queat patriam monstrare parentis;
  14. ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius
  15. gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem
  16. facundum invenies: solet hic defendere causas
  17. nobilis indocti; veniet de plebe togata
  18. qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
  19. hinc[*](hinc conj. by Weidner and confirmed by GU: PΨ have hic.) petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
  20. custodes aquilas, armis industrius. at tu