Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
  2. natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
  3. vanus et Euganea quantumvis mollior agna,
  4. si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
  5. squalentis traducit avos, emptorque veneni
  6. frangenda miseram funestat imagine gentem?
  7. tota licet veteres exornent undique cerae
  8. atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
  9. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
  10. hos ante effigies maiorum pone tuorum,
  11. praecedant ipsas illi te consule virgas.
  12. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
  13. iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
  14. agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
  15. Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
  16. civis et egregius patriae contingis ovanti,
  17. exclamare libet, populus quod clamat Osiri
  18. invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
  19. indignus genere et praeclaro nomine tantum
  20. insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,