Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae:
  2. nullo quippe alio vineis discrimine quam quod
  3. illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
  4. Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta
  5. quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem
  6. sic laudamus equum, facili cui plurima palma
  7. fervet et exultat rauco victoria circo;
  8. nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
  9. clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis,
  10. sed venale pecus Coryphaei posteritas et
  11. Hirpini, si rara iugo victoria sedit;
  12. nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
  13. umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
  14. exiguis, trito ducunt epiraedia collo
  15. segnipedes dignique molam versare nepotes,
  16. ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da,
  17. quod possim titulis incidere praeter honores
  18. quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
  19. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
  20. tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;