Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nodosam post haec frangebat vertice vitem,
  2. si lentus pigra muniret castra dolabra;
  3. hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
  4. excipit et solus trepidantem protegit urbem.
  5. atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
  6. qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
  7. nobilis ornatur lauro collega secunda.
  8. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  9. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
  10. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  11. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  12. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  13. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  14. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  15. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  16. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  17. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  18. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
  19. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  20. occulta ad patres produxit crimina servus