Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. imperii fines Tiberinum virgo natavit:
  2. occulta ad patres produxit crimina servus
  3. matronis lugendus, at illos verbera iustis
  4. adficiunt poenis et legum prima securis.
  5. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
  6. Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas,
  7. quam te Thersitae similem producat Achilles,
  8. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
  9. nomen, ab infami gentem deducis asylo:
  10. maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
  11. aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.
  1. Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
  2. occurras, fronte obducta ceu Marsya victus,
  3. quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
  4. Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
  5. nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
  6. non erit hac facie miserabilior Crepereius
  7. Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
  8. circumit et fatuos non invenit, unde repente
  9. tot rugae? certe modico contentus agebas