Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Arpinas alius Volscorum in monte solebat
  2. poscere mercedes alieno lassus aratro,
  3. nodosam post haec frangebat vertice vitem,
  4. si lentus pigra muniret castra dolabra;
  5. hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
  6. excipit et solus trepidantem protegit urbem.
  7. atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
  8. qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
  9. nobilis ornatur lauro collega secunda.
  10. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
  11. nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
  12. omnibus auxiliis atque omni pube Latina
  13. sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
  14. pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
  15. Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
  16. et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
  17. prodita laxabant portarum claustra tyrannis
  18. exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
  19. magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
  20. quod miraretur cum Coclite Mucius et quae