Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis
  2. et salibus vehemens intra pomeria natis.
  3. omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
  4. silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
  5. Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci[*](GU give this line in two places, here and after line 11. The reading is uncertain. Owen reads lita for tibi, taken from circumlita in Ψ.),
  6. sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
  7. quid macies aegri veteris, quem tempore longo
  8. torret quarta dies olimque domestica febris?
  9. deprendas animi tormenta latentis in aegro
  10. corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
  11. inde habitum facies, igitur flexisse videris
  12. propositum et vitae contrarius ire priori.
  13. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
  14. Pacis et advectae secreta Palatia matris
  15. et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
  16. notior Aufidio moechus celebrare[*](scelerare P Büch.: celebrare Ψ (fortasse melius Housman).) solebas,
  17. quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
  18. ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
  19. inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
  20. munimenta togae, duri crassique coloris