Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
  2. prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
  3. maiorum effigies habeant insignia vocis,
  4. ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
  5. syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
  6. et de marmoreo citharam suspende colosso.
  7. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
  8. inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
  9. nocturna et flammas domibus templisque paratis,
  10. ut bracatorum pueri Senonumque minores,
  11. ausi quod liceat tunica punire molesta.
  12. sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
  13. hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
  14. municipalis eques, galeatum ponit ubique
  15. praesidium attonitis et in omni monte laborat,
  16. tantum igitur muros intra toga contulit illi
  17. nominis ac tituli, quantum sibi[*](Willis accepts sibi, following the cautious conjecture of Jahn. If we read in with PSGU the line is deficient metrically. Ψ has non: Owen conj. vi.) Leucade, quantum
  18. Thessaliae campis Octavius abstulit udo
  19. caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
  20. Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.