Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
  2. erigit et tota fugit agnoscendus harena.
  3. credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
  4. porrigat.et longo iactetur spira galero.
  5. ergo ignominiam graviorem pertulit omni
  6. vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor. N
  7. Libera si dentur populo suffragia, quis tam
  8. perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
  9. cuius supplicio non debuit una parari
  10. simia nec serpens unus nec culleus unus.
  11. par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem
  12. dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor
  13. patris erat caesi media inter pocula, sed nec
  14. Electrae iugulo se polluit aut Spartam
  15. sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
  16. miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,
  17. Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
  18. debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
  19. quod[*](quod Madvig: quid PΨ.) Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
  20. haec opera atque hae sunt generosi principis artes,