Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
- despicias merito: quid resinata iuventus
- cruraque totius facient tibi levia gentis?
- horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
- Illyricumque latus; parce et messoribus illis
- qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
- quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
- cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
- curandum in primis ne magna iniuria fiat
- fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est
- auri atque argenti: scutum gladiumque relinques,
- et iaculum et galeam spoliatis arma supersunt.
- Quod modo proposui, non est sententia: verum est,
- credite me vobis folium recitare Sibyllae,
- si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
- vendit acersccomes, si nullum in coniuge crimen
- nec per conventus et cuncta per oppida curvis
- unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
- tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
- nomina delectant, omnem Titanida pugnam