Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. inter maiores ipsumque Promethea ponas,.
  2. de quocumque voles proavum tibi sumito libro.
  3. quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
  4. si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
  5. delectant hebetes lasso lictore secures,
  6. incipit ipsorum contra te stare parentum
  7. nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
  8. omne animi vitium tanto conspectus in se
  9. crimen habet, quanto maior qui peccat habetur,
  10. quo mihi te solitum falsas signare tabellas
  11. in templis quae fecit avus statuamque parentis
  12. ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
  13. tempora Santonico velas adoperta cucullo?
  14. Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
  15. carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse.
  16. ipse rotam adstringit sufflamine mulio[*](All edd before Bücheler (1886) read multo. The true reading mulio was found in the Florilegium Sangallense and is confirmed elsewhere. See Duff's and Housman's notes on the passage.) consul.
  17. nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes
  18. intendunt oculos, finitum tempus honoris
  19. cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
  20. sumet et occursum numquam trepidabit amici