Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et Capito et Numitor ruerint damnante senatu,
  2. piratae Cilicum, sed quid damnatio confert?
  3. praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,
  4. cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit
  5. iamque tace; furor est post omnia perdere naulum.
  6. Non idem gemitus olim neque vulnus erat par
  7. damnorum sociis florentibus et modo victis,
  8. plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus
  9. nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
  10. et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
  11. Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
  12. multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae,
  13. inde Dolabella atque hinc Antonius, inde
  14. sacrilegus Verres referebant navibus altis
  15. occulta spolia et plures de pace triumphos,
  16. nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
  17. et pater armenti capto eripietur agello,
  18. ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
  19. si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
  20. pro summis, iam[*](iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis.) sunt haec maxima, despicias tu