Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ille et militiae multis largitur honorem,
  2. semenstri digitos vatum circumligat auro:
  3. quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos
  4. et Baream, tu nobilium magna atria curas?
  5. praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
  6. haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
  7. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
  8. aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
  9. tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
  10. pallere et vinum toto nescire Decembri.
  11. Vester porro labor fecundior, historiarum
  12. scriptores? perit[*](perit PFG: petit Ψ ) hic plus temporis atque olei plus.
  13. nullo quippe modo millensima pagina surgit
  14. omnibus et crescit multa damnosa papyro;
  15. sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
  16. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
  17. quis dabit historico quantum daret acta legenti?
  18. Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.
  19. dic igitur quid causidicis civilia praestent
  20. officia et magno comites in fasce libelli.