Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
  2. praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
  3. qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
  4. tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
  5. conspuiturque sinus: veram deprendere messem
  6. si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
  7. parte alia solum russati pone Lacertae[*](LacertaeΨ: Lacernae P.).
  8. consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
  9. dicturus dubia pro libertate bubulco
  10. iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
  11. Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
  12. quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
  13. pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi,
  14. aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
  15. si quater egisti, si contigit aureus unus,
  16. inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
  17. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
  18. egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
  19. quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
  20. bellatore sedens curvatum hastile minatur