Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  2. qui praeceptorem sancti voluere parentis
  3. esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
  4. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  5. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  6. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
  7. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  8. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  9. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
  10. quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
  11. discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)
  12. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  13. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
  14. institor hibernae tegetis niveique cadurci,
  15. dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
  16. sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
  17. qui docet obliquo lanam deducere ferro;
  18. dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
  19. quot stabant pueri, cum totus decolor esset
  20. Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.