Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Rara tamen merces quae cognitione tribuni
  2. non egeat. sed vos saevas inponite leges,
  3. ut praeceptori verborum regula constet,
  4. ut legat historias, auctores noverit omnes
  5. tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus
  6. dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
  7. nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
  8. Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
  9. quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
  10. exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
  11. ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit
  12. et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
  13. ne faciant vicibus; non est leve tot puerorum
  14. observare manus oculosque in fine trementis,
  15. ‘haec,’ inquit, ‘cura, sed[*](cura sed G and one of Ruperti's MSS.: curas et PΨ and Büch. (1893): cures et Owen.) cum se verterit annus,
  16. accipe, victori populus quod postulat, aurum.’
  1. Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
  2. sanguine censeri, pictos ostendere vultus
  3. maiorum et stantis in curribus Aemilianos
  4. et Curios iam dimidios umerosque minorem