Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. constabit patri quam filius. unde igitur tot
  2. Quintilianus habet saltus? exempla novorum
  3. fatorum transi: felix et pulcer et acer,
  4. felix et sapiens et nobilis et generosus
  5. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  6. felix orator quoque maximus et iaculator,
  7. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  8. sidera te excipiant modo primos incipientem
  9. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  10. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
  11. si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
  12. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  13. sidus et occulti miranda potentia fati?
  14. servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
  15. felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
  16. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
  17. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  18. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  19. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  20. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram