Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
  2. sidus et occulti miranda potentia fati?
  3. servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
  4. felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
  5. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
  6. sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
  7. Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
  8. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
  9. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
  10. spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
  11. qui praeceptorem sancti voluere parentis
  12. esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
  13. cantabat patriis in montibus et cui non tunc
  14. eliceret risum citharoedi cauda magistri;
  15. sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
  16. Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
  17. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
  18. quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
  19. quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
  20. discipuli custos praemordet acoenonoetus[*](acoenonoetus PS: acoenonetos U (ἀκοινώνηος refusing to go shares).)