Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
  2. et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
  3. institor hibernae tegetis niveique cadurci,
  4. dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
  5. sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
  6. qui docet obliquo lanam deducere ferro;
  7. dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
  8. quot stabant pueri, cum totus decolor esset
  9. Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
  10. Rara tamen merces quae cognitione tribuni
  11. non egeat. sed vos saevas inponite leges,
  12. ut praeceptori verborum regula constet,
  13. ut legat historias, auctores noverit omnes
  14. tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus
  15. dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
  16. nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
  17. Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
  18. quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
  19. exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
  20. ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit