Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
  2. expectet spargatve luto iumenta recenti?
  3. hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
  4. parte alia longis Numidarum fulta columnis
  5. surgat et algentem rapiat cenatio solem,
  6. qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
  7. conponat[*](componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.), veniet qui pulmentaria condit[*](P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.).
  8. hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
  9. ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
  10. constabit patri quam filius. unde igitur tot
  11. Quintilianus habet saltus? exempla novorum
  12. fatorum transi: felix et pulcer et acer,
  13. felix et sapiens et nobilis et generosus
  14. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  15. felix orator quoque maximus et iaculator,
  16. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  17. sidera te excipiant modo primos incipientem
  18. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  19. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
  20. si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.