Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
- Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
- sidus et occulti miranda potentia fati?
- servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
- felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
- paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
- sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
- Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
- nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
- di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
- spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
- qui praeceptorem sancti voluere parentis
- esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles