Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. conponat[*](componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.), veniet qui pulmentaria condit[*](P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.).
  2. hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
  3. ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
  4. constabit patri quam filius. unde igitur tot
  5. Quintilianus habet saltus? exempla novorum
  6. fatorum transi: felix et pulcer et acer,
  7. felix et sapiens et nobilis et generosus
  8. adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
  9. felix orator quoque maximus et iaculator,
  10. et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
  11. sidera te excipiant modo primos incipientem
  12. edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
  13. si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;